Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11
Scr. Athenis pr. Non. Quint. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem?
at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint,
committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades,
quicquid provideri poterit provide. non dici potest
quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.
Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum
non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non
minus stomachi nostro quam
Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit.
Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere,
in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem
Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere.
ergo
Graecus incumbet. valet autem auctoritas eius apud illum
plurimum.
ego has pr. Nonas
Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos
fuissem dies. venerat
Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus
unus Tullius aberat. aphracta
Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων. de
Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent!
nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec
me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram
causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae.
quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ, certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt
ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis
severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus
aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. proinde pugna
ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.
nunc redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio
iis†, quos voles deferto. non ero tam μετέωροσ quam in Appuleio fui. Xenonem tam
diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud
Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito
tuo feci. nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris
rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patro
mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago
ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore
fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni
me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni
Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate
fieri. non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis
invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi
consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad
eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.
tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim
tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula
Piliae. abstuli, aperui, legi. valde scripta est
συμπαθῶσ. Brundisio quae tibi epistulae
redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem.
nam illam †νομαναρια†
me excusationem ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.