Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14
Scr. Trallibus vi K. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu
litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. nunc iter
conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam
Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea
fore me putabam Kal. Sextilibus. ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto. interea tamen haec
mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae
pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio
stipendiumque eis usque ad Idus
Quintilis persolutum.
nos
Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo
quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen
magno timore sum sed bene speramus.
omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat
mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare,
hibernos iuris dictioni.
tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad
me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi
tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud
ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius.
habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores
erunt.