Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5.2
A. d. vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano
proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium.
deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in
Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster
Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud
proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. in
quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc
mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam
etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore.
habuimus in Cumano quasi pusillam Romam.
tanta erat in his locis multitudo; cum interim Rufio noster,
quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam
ad me non accessit. itane? cum Hortensius veniret et infirmus et
tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit?
non, inquam.
"non vidisti igitur hominem?"
inquies.
qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter
facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere
cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum
quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit?
sed redeo ad illud.
noli putare
mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem
annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu
qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex
Epiro redieris. de re publica scribas ad me velim si quid erit
quod †operare†. nondum enim satis huc erat adlatum quo
modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de
Transpadanis eos iussos iiii viros creare. quod si
ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam.