Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula
Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia quibus illi obstupescunt
nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti.
iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit. quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.
Idibus Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Idibus Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam κέρασ, Lycaonium, Isauricum; ex Idibus Maiis in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur, velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in itinere est per provinciam redeuntibus consumendus. venimus enim in provinciam Laodiceam Sulpicio et Marcello consulibus pridie Kalendas Sextilis. inde nos oportet decedere a. d. III Kalendas Sextilis. primum contendam a Quinto fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. sed aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim. rapit enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia.
habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi, Scaptius ad me in castra venit. pollicitus sum curaturum me Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent. egit gratias. praefecturam petivit. negavi me cuiquam
negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminios. ego equites ex Cypro decedere iussi. moleste tulit Scaptius.