Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in Trebulano v Id. Mai. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad
Pontium. ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs
te die. eodem autem exiens e Pompeiano
Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem.
qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video
timorem sed multa inania. quid de his cogites et quando scire velim.
ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc
acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum
alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis
Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor
ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi
quibus rescribi vis! apud
Lentulum ponam te in gratia.
Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat
egregiam. iam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam
hodie. nostra continentia et diligentia †esse satis faciemus
satis. a Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias.