Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
6.5
nunc quidem profecto Romae es. quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si domi esses; minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. qua re velim, etsi ut spero te haec legente aliquantum iam viae processero, tamen obvias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, imprimis de quo scripsi ad te antea. τῆσ ξυναόρου τῆσ ἐμῆσ οὑξελεύθεροσ ἔδοξέ. hoc tu indaga, ut soles, et hoc magis.
ἐξ ἄστεωσ ἑπταλόφου στείχων παρέδωκεν μνῶν κδ, μη, ὀφείλημα τῷ Καμίλλῳ, ἑαυτόν τε ὀφείλοντα μνᾶς κδ ἐκ τῶν Κροτωνιατικῶν καὶ ἐκ τῶν Χερρονησιτικῶν μη καὶ μνᾶς κληρονομῆσαι χμ, κμ. τούτων δὲ μηδὲ ὀβολὸν διευλυτῆσθαι, πάντων ὀφειληθέντων τοῦ δευτέρου μηνὸς τῇ νουμηνίᾳ. τὸν δὲ ἀπελεύθερον αὐτοῦ, ὄντα ὁμώνυμον τῷ Κόνωνος πατρί, μηδὲν ὁλοσχερῶς πεφροντικέναι. ταῦτα οὖν πρῶτον μὲν ἵνα πάντα σῴζηται, δεύτερον δὲ ἵνα μηδὲ τῶν τόκων ὀλιγωρήσῃς τῶν ἀπὸ τῆς προεκκειμένης ἡμέρας. ὅσας αὐτὸν ἠνέγκαμεν σφόδρα δέδοικα: καὶ γὰρ παρῆν πρὸς ἡμᾶς κατασκεψόμενος καί τι σχεδὸν ἐλπίσας: ἀπογνοὺς δ᾽ ἀλόγως ἀπέστη ἐπειπών "εἴκω: αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν" —,
meque obiurgavit vetere proverbio τὰ μὲν—. reliqua vide et quantum fieri potest perspice.
nos etsi annuum tempus prope iam emeritum habebamus (dies enim xxxiii erant reliqui), sollicitudine provinciae tamen vel maxime urgebamur. cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius quaestor et amici eius litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (haec enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi praeesse provinciae per senatus consultum liceret. sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies λεληθότωσ obrepebat. qui cum advenerit, ἄλλο πρόβλημα quem praeficiam, nisi Caldus quaestor venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus.
cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec iocari prae cura poteram. valebis igitur et puellae salutem Atticulae dices nostraeque Piliae.