Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum
factus accusatoris eius socer.
"id quidem"
inquis
"di
approbent!"
ita velim teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus
putaram ego qui de Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad
mulieres miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus.
sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et
comitate adulescentis. cetera noli ἐξακανθίζειν.
sed heus tu! πυροὺσ εἰσ δῆμον
Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri.
non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas.
me tamen de Academiae
προπύλῳ iubes cogitare, cum iam Appius de
Eleusine non cogitet? de
Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim cum eo
valde familiariter vivere.
nos provinciae praefecimus Coelium.
"puerum"
inquies
"et fortasse fatuum et non gravem et non continentem!"
adsentior; fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas
acceperam litteras in quibus ἐπέχειν te scripseras
quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant; videbam enim quae tibi
essent ἐποχῆσ causae, et erant eaedem mihi.
puero tradere? fratri autem? illud non utile nobis.
nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, nobili
praesertim, anteferrem. tamen, dum impendere Parthi videbantur,
statueram fratrem relinquere aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse
remanere. qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata
dubitatio est. videbam sermones,
"hui, fratrem reliquit! num
est hoc non plus annum obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit
praeesse provinciis qui non praefuissent? at hic triennium!"
ergo haec ad populum.
quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius
contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius
puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id
censere moleste ferebat. at nunc
Coelius non dico equidem
"quod egerit"
—, sed tamen
multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis
radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar
Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem
reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae
profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi
litteras non tuas sed librari tui.
amicorum
litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non neglegendam. qua re tu
quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.