Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6.7
Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem
animum patris sui sorori tuae reconciliavit. eum valde tuae litterae
excitarunt. quid quaeris? confido rem ut volumus esse.
bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi
redditae litterae sunt, Graece
ἐν αἰνιγμοῖσ. scilicet nihil est movendum;
sed tamen ἀφελῶσ percontando de nominibus
Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid
†aut† proficies
ego
Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas
rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere.
Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi
etesiae valde reflant; sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in
supplicatione sum expertus. tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras
numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset
litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem. sed
nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius,
nihil diligentius.