Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. Ephesi K. Oct. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius
e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit
pridie Kal. Octobris.
laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae,
etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.
Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum
Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia,
exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium
tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse
urbem relinquere.
sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo
sororis tuae fili? at a quibus victus! sed ad rem.
nos etesiae vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam
aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc
epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed
expeditius naviganti. nos
Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi
eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.
de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias
res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem
amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in
Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de
triumpho, aequo animo essem. nunc vero αἰσχρὸν. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus
consilium capere possimus.
sat multa, qui et
properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset.
Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum
verbis et Piliae tuae et filiae.