Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10
Scr. ad urbem xiv sub noctem aut xiiii ante lucem in K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret
aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid
agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi
consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto?
Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis
coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una;
sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et
incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.