Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. in Formiano x K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante
dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si
quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum
aut non faciendum putes.
nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum
quidem scire puto; nostrum quidem nemo. vidi
Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem;
plena timoris et erroris omnia. ille iter Larinum; ibi enim
cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in
Apulia. inde utrum consistere uspiam velit an mare transire
nescitur. si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin
discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. nam istum quidem
quoius Φαλαρισμὸν times omnia taeterrime facturum
puto. nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec
aerarium clausum tardabit.
sed haec, ut scribis, cito sciemus.
interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens.
acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium quid agam
aut quo me pacto geram. demittamne me penitus in causam? non
deterreor periculo sed dirumpor dolore. tamne nullo consilio aut tam
contra meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser et iis me
dem qui tenent, qui potiuntur?
"αἰδέομαι Τρῶασ"
nec solum civis sed etiam amici officio revocor; etsi frangor saepe
misericordia puerorum.
ut igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant,
scribe aliquid et maxime, si Pompeius
Italia cedit, quid nobis agendum putes. M'. quidem Lepidus
(nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem.
me cum multa tum etiam lictores impediunt. nihil vidi umquam
quod minus explicari posset. itaque a te nihildum certi exquiro sed quid
videatur. denique ipsam ἀπορίαν tuam cupio
cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat
si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum
Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. damnasse
enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed
minus prodest. non enim habet cui prosit eumque arbitror paenitere, nisi
forte id ipsum est falsum discessisse illum. nos quidem pro certo habebamus.
et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi
urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris
invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia,
Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec et si quid
aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.