Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7.2
Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita
belle nobis
""
hunc
σπονδειάζοντα si cui voles τῶν pro tuo vendito.
flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites.
valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus
laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam
suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram
quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem
accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam
venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi
in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita
est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et
temperantia te consecutum.
venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia
iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam
Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae,
litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta
est, Tironem
Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis),
probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam
videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in
M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et
multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et
eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas
αὐτόχθων in homine urbanitas. eius
testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque
praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in
Actio
Corcyrae
Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti
non potuit quo minus Thyamim videret.
filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸσ τὰ τέκνα.
etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae
adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur.
"bene eveniat!"
inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius
noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam
alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum
habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de
bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi
addidisti.
redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam
Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone
Pompei
Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit;
Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius.
erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae,
de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen
hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres.
hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.