Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
25
Scr. in Formiano iv aut iii Id. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti
ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit
a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles.
omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium
exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram!
malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum
scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis
recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te
statim.