Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7.26
non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis,
"quotiens
exorior."
ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem
iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de
Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora.
itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta,
""
respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio
fama est.
si te/ secundo lúmine hic offéndero—
quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est;
quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego
me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed
quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum quoi noster
alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis!
"pro tuis rebus gestis
amplissimis"
) inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et
quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.
de HS X_X_
Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos
fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil
rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum.
nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri.
et ego? nescio. si enim erit bellum, cum
Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias.
ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis,
Parthicus casus exstiterit.