Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio. unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.
de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere,
si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.
de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.
ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.
venio ad "Piraeea," in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus "Piraeea" scripserim, non " Piraeum " (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim "in." non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, "máne ut ex portu ín Piraeum" (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius
fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, "
heri áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum,
" et idem, "
Mercátor hoc addébat, captam e Súnio.
" quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.