Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. in Formiano xiv K. Mart a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a
Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se
Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis
nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus
scripserat. ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer
proficiscebatur. cras igitur mittam. sed in ea Pompei
epistula erat in extremo ipsius manu,
"tu censeo Luceriam
venias. nusquam eris tutius."
id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro
derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non
parcere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non
quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa
Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam
retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. hoc me
frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in
Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. sic enim
parari video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus
sit stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo minus mirere, si invitus in eam causam
descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper
flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius
cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. etsi prope
diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero
his relictis refertissimam. quo ego in numero essem, si hos lictores
molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L.
Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo
nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap.
Claudius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
unus
Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. quam enim ille
habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse
eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere.
ibimus tamen Luceriam. nec eum fortasse delectabit
noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem.
tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Scr. in Formiano xiii K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non
credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas.
ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus
ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam
significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei.
id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar.
eas si quo ille misit, in publico proponat velim. alteras
eodem die dedi quo has ad te. non potui non dare, cum et ipse ad me
scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi.
nihil arbitror fore quod reprehendas. si qua erunt, doce me quo
modo μέμψιν effugere possim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"nihil"
inquies
"omnino scripseris."
qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam,
quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum,
scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris
aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem.
mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce
turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. quoius ego vicem
doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit.
ignorare mihi videris haec quanta sit clades.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius
non potes. hoc miserius, hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum
coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas
omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad
reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi
nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae
quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus,
Afranium exspectabimus et
Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis.
hic tu in me ... illud desideras.
nihil de me dico, alii viderint. hic quidem quae est ... ?
domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis tum se mihi non
ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei
litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ. videbis de Gnaeo nostro ipse
Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio?
ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium
hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de
salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam
Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei
publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum
†sed cur†.
"poterisne igitur videre
tyrannum?"
quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor
quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non
extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam
aliquando tecum loquar!
ego xiii Kalend., cum
eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad
Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas
deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. deliberatio autem
omnis haec est, si Pompeius
Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes.
et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in
mentem veniat explicabo brevi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae
mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum
illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda
esse videatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum
optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem.
qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me
est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum),
tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum
sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum
summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo
praeditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum
sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in hac parte haec sunt. vide nunc quae sint in altera.
nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter,
addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa
vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et
contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille
gener, ille in adoptando
P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior,
ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio
consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl.
ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua,
Marcoque
Marcello consuli finienti provincias Gallias
Kalendarum
Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid
perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio
non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at
reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati?
non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non
pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa,
nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint.
Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu
huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione.
invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea
causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset
aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque
propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi,
5
dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter
fugam. eam si nunc sequor, quonam? cum illo non; ad quem cum
essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto
Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu
hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo
modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem
impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in
ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare.
age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex
Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam
placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo
nihil scimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in
Cinnae dominatione L.
Philippus, quod L. Flaccus, quod Q.
Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere
solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia
accedere. aliter
Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa
Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum
sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc
ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum
est, sed sit; deferet triumphum. †non accipere ne periculosum
sit,† invidiosum ad bonos.
"o rem"
inquis
"difficilem et
inexplicabilem!"
atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me
existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim,
potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa
verior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des
consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et
Brundisi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce
litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium
Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam
hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi
Brundisium
Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei
Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci
scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit
implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his
locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio
pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum
cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id
si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset
incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad
Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad
Pompeium
et litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias.
haec te scire volui scripsique sedatiore
animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Scr. in Formiano viii K. Mart. ante lucem a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem
mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe
apud me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore;
cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam
gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros
contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a
Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me
laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis
magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris
significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut
Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et
minime aptum ad docendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed est memoria bona. me dicet esse meliore. quibus
litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. semper enim,
"si potero, si ante suscepta causa non impediar."
numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam
praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. nihil cognovi
ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis multa.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego navem paravi. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid
respondeant consultationi meae. Sulmone
C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum
essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse
†scis Gnaeum ire Brundisium desertum†.
confecta res est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
Scr. in Formiano vii K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem,
vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut
suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit,
paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam
quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse
""
multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam
mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem
servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si
tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.
πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione de re
Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu
fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum
perferendum Tironemque
Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Scr. in Formiano ix K. Mart., ut videtur, a. 705
(49).
CICERO ATTICO salutem
obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam
vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum
venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit.
Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend.
Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego
non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias
in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis
operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris
satis esse relinquas."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde
supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram.
di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum
sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu
terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil
mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me
hercule†.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis
gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius
habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum
audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem
Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo
Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705
(49).
CICERO ATTICO salutem
unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non
subveniat.
"at nemo dubitat quin subsidio venturus sit."
ego non puto.
"deseret igitur talem civem et eos quos una
scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?"
nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil
spectat nisi fugam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse.
ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu
meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci
quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut
qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo,
qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui,
contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam
timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso
carendum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad
Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit)
sive ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi
mandabo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
Scr. in Formiano vi K. Mart. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
o rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id
solum esse miserum quod turpe sit. aluerat
Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam
probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat
culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis
nos ἀπροσφωνήτουσ, expertis sui tanti, tam inusitati
consili relinquebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules.
fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad
oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit,
""
at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens
pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui
una essent se tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. tuas litteras exspecto.
πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων
καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων:
τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Scr. in Formiano v K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam
ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt iam et impendent, ut
testatum esse velim de pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum
praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer
convenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi quom eum ad
salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter
me ad pedes abiecissem. qua autem est
"aliquid impertias
temporis,"
non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet.
nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est,
tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod
causam eius probo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas
litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in
publico proposuit epistulam illam in qua est
"pro tuis rebus gestis
amplissimis"
(amplioribusne quam suis, quam Africani?
ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium
quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem
ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed
laeto vultu gratulantis viderit!
"num igitur peccamus?"
minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione
distingui posset. quae vero senatus consulta video? sed apertius
quam proposueram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego
Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas
visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et
tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam
fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est)
numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus.
crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me
illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora.
tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis
reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius
quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima?
alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et
me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen
hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid
ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid
iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit
occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum
litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem
aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id
credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia
ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit
nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere.
tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend.,
Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim
antecesserat legiones xi K.
Luceria. sed hoc τέρασ
horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit
nescio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
Scr. in Formiano iv K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo
liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab
ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci
esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam
de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut
magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus.
volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno
quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit
consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem
totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris
nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri
quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus.
tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia?
nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio,
"ut
enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic
moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis
locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter
homines atque optimi illum esse perfectorem volo."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc
Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit.
dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut
esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec
Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras,
omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in
Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud
Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus.
an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse?
hodie potest. sed neutri σκοπὸσ
est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me quid de his
malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur,
noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura
prospiciens,
"iamque mari magno—"
non multo, inquam,
secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ἰλιάσ. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam
illorum qui una transierunt, quod illi qui alterum metuunt, nos utrumque.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"cur igitur"
inquis
"remansimus?"
vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius.
conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate
†qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam
†iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis
sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus.
tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes
coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti.
nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod
quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse
quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata.
iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris
Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset.
verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit
conveniri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
epistularum
Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo
diligentiam volui tibi notam esse. earum exempla ad te misi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus
quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus!
simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum
sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in
publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum
tibi adferri a Demetrio
Magnete ad te missum scio
περὶ. eum mihi velim mittas. vides quam causam
mediter.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Luceriae iv Id. Febr. a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.
Q. Fabius ad me venit a. d. iiii Idus Febr.
is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xii et cum
cohortibus xiiii quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in
animo proficisci Corfinio a. d. v Idus Febr.; C.
Hirrum cum v cohortibus subsequi. censeo ad nos
Luceriam venias. nam te hic tutissime puto fore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Formiano xv K. Mart. a. 705 (49).
M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
A. d. xv Kalend. Martias
Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno
gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum
Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.
nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita
fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut,
quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc
quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas
Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi
praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est
praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui,
vigilantem hominem et industrium. nam
L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis
non habemus, ad te profectum arbitramur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die
quo tu Teano
Sidicino es profectus. volueras enim me cum M.
Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo venissem, vidi
T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere
Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate.
fui
Capuae quoad consules. iterum, ut erat edictum a consulibus,
veni Capuam ad Nonas Februar. cum fuissem triduum,
recepi me Formias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. si
tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis
et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum
contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est,
idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. ego si quoi adhuc videor
segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum
est, confido me omnibus facile satis facturum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur,
ad me litteras dares.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Canusi x K. Mart. a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.
S. V. B. E. tuas litteras. libenter legi. recognovi enim tuam
pristinam virtutem etiam in salute communi. consules ad eum exercitum quem in
Apulia habui venerunt. magno opere te hortor pro tuo singulari
perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei
publicae adflictae opem atque auxilium feramus. censeo via Appia
iter facias et celeriter Brundisium venias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Formiano iii K. Mart. a. 705 (49).
M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt,
suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna
fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil
utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. interim
nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio
ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae
redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad
te in Apuliam facere coepi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum
Teanum
Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi
dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso
die mansurum esse Aeserniae. sane sum commotus quod, si ita
esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam.
itaque tum Cales
processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia
de eo quod audieram referretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad
Lentulum consulem misisses. hae scriptae sic erant, litteras
tibi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Martias adlatas esse
(earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis
copias primo quoque tempore in unum locum convenire et ut praesidio quod satis esset
Capuae relinqueret. his ego litteris lectis in eadem opinione
fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum;
quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non
arbitrabar.
cum res in summa exspectatione
esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter
Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset
quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio
Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a
Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius
etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. quod cum ita esset,
nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non
solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si
etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K.
Martias datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium
veniamus. quas cum accepissemus a. d. iii K. Martias, non
dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud
omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini
fuissent. neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus
incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma
aliena venissent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi
ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. quod feci non vitandi
oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem
mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. quoniam autem tecum ut
essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione
adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa
in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc
consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis
secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione
retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam
ostenderas), meminisse te arbitror. sed mihi non sumo ut meum consilium
valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et
nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te
quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non
satis facere. primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin
eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto
bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad eas honorifice et large
responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me
beneficio arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem
publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si
offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et
triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad
improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. neque haec non
ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si
subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides,
reliqui facultatem res ademit. iis autem quibus non satis facio facile
respondeo. neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui
quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. hoc inter me et illos
interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego
condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt.
quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a
me animum neque tu amici desideres.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat.
dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo
Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare.
nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras
quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea
causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec
iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et
quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut
penitus intellegam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem
excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam
iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem
fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L.
Caesarem et L.
Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius
iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non
transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui.
neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei
litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio
subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare
malui.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te,
tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias
fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae
pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus
si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum
suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe
ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur
quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo
salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me
sententiam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos
possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus
sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi
suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. omnino
culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius
litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et,
quod ad te ante scripsi, Demetri
Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Luceriae xiii aut xii K. Mart. a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis
praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum
uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex
Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum
factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad
castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas
haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque
se, si vellet, expedire posset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot et talis
viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus
legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius
xiiii cohortis contrahere potui, quod duas
Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem,
putavi esse dimittendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut,
si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum
ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis
militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii
suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium
cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. nunc cum
hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim ... se
per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio
animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M.
Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium
ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos hortor ut quodcumque militum
contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum.
arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum
habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis
deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. de hac re velim nostros
certiores faciatis. ego
ad P. Lupum et C. Coponium praetores
misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Luceriae iii aut prid. Id. Febr. a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re
publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversario esse non
possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse
posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi
scripserat, a. d. v Id. Febr.
Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit
qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius
scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem
Firmo progressum in Castrum
Truentinum venisse. quanto enim magis appropinquare adversarius
coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam
Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id
quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die
Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar
contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. sed si erunt qui te
impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex
Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt,
ad me nussum facias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Luceriae xiv K. Mart. a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d.
xiiii Kal. Martias; in quibus litteris scribis tibi in animo esse
observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in
Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur,
te ei, si propius accessisset resistere velle.
te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis
est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias
habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua prudentia debes illud
solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed
quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei
testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id
quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in
Umbria et Tuscis erant contrahere et ad
Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint
coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non
pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem
sustinere poteris ut frumentatum eas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc
venias. consules constituerunt idem facere. ego
M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones
sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris
committerentur. quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si
forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream.
nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque
ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. itaque non
amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in
Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo
confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id
quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae
Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum
quam ille. itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem
habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me
venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio
negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc
constitutum est.
his litteris scriptis
Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare
ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus
confido.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Luceriae xiii K. Mart. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in
quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse.
quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium
velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque
istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate
dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim
eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei
publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices,
hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium
conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt
et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra
veteranas legiones non te praeterit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
Scr. in Formiano K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis;
etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in
nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes
dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in
quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum?
si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui
eum maxime timuerant maxime diligetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil
prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide
quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant.
id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia
cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras
exspectabam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
Scr. in Formiano vi Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque
nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam
sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum
inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut
nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in
his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras
quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae
quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam
tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi
temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante
Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a
Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo
Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat
Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat
ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dices,
"quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo
sciturus sis?"
nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito
labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis
idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re
publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat?
nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa
profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum
id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes,
rem publicam reciperantis socius videor esse debere.
"totiensne igitur
sententiam mutas?"
ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re
quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut
firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius
acturus sit, quid noster Lentulus.
de
Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut
lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse.
ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus
†occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit.
ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam
Domitio satis grandem quam is Corfini
habuerit non esse redditam. de
Lentulo autem nihil audivimus. haec velim exquiras ad meque
perscribas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
Scr. in Formiano v Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
A. d. v Nonas
Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem
iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua
exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a
Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum
redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et
†authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi
puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit.
quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu
iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribis
"Iovi ipsi iniquum."
nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta
ut deterior causa paratior mihi esse videatur. nec me consules movent qui
ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat
cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur
traiectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse
existiment. de
Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin
Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint
recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas
congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos
congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem
accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid
nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed
memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi.
nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio,
Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi
consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt
eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit
intellego.
plura scriberem, si ipse possem.
sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi
Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut
meam vicem doleres, cum me derideri videres.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Romae circ. K. Mart. a. 705 (49).
BALBVS CICERONI IMP. salutem
obsecro te, Cicero, suscipe
curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et
Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam
reducas. crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed
etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. velim
idem Pompeius faciat. qui ut adduci tali tempore ad ullam
condicionem possit magis opto quam spero. sed cum constiterit et timere
desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod
Lentulum consulem meum voluisti hic remanere,
Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. nam
illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. qui si passus
esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone
nostro avertisset, minus miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore
plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis
potius esse quam consulem. quod si voluerit tibi obtemperare et nobis de
Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere,
incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium
et Caesarem coniungi posse. quod si factum erit, me satis
vixisse putabo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
factum
Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in
eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret.
Balbi mei tuique adventu delectatum te
valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque
Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit,
verissime scripsisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
Scr. in Formiano iv Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare
Superum. hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni.
illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam?
cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger.
nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον. non
me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur.
is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus optimatibus, di
boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari!
municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum
erit quam si alium facere prohibuerit. hunc propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores!
"metuunt"
inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius
insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus
cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque
quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed
tamen, quicumque sunt,
"αἰδέομαι."
etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam
Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et
quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a
Brundisio. quid autem
"aliquid"
? quam inde
turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem,
si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.