Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.11
quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno
quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit
consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem
totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris
nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri
quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus.
tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia?
nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio,
"ut
enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic
moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis
locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter
homines atque optimi illum esse perfectorem volo."
hoc
Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit.
dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut
esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec
Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras,
omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in
Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud
Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus.
an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse?
hodie potest. sed neutri σκοπὸσ
est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.
haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me quid de his
malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur,
noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura
prospiciens,
"iamque mari magno—"
non multo, inquam,
secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ἰλιάσ. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam
illorum qui una transierunt, quod illi qui alterum metuunt, nos utrumque.
"cur igitur"
inquis
"remansimus?"
vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius.
conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate
†qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam
†iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis
sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus.
tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes
coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti.
nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.
quod
quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse
quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata.
iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris
Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset.
verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit
conveniri.