Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.11B
A. d. xv Kalend. Martias
Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno
gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum
Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.
nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita
fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut,
quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc
quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas
Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi
praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est
praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui,
vigilantem hominem et industrium. nam
L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis
non habemus, ad te profectum arbitramur.
ego omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die
quo tu Teano
Sidicino es profectus. volueras enim me cum M.
Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo venissem, vidi
T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere
Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate.
fui
Capuae quoad consules. iterum, ut erat edictum a consulibus,
veni Capuam ad Nonas Februar. cum fuissem triduum,
recepi me Formias.
nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. si
tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis
et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum
contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est,
idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. ego si quoi adhuc videor
segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum
est, confido me omnibus facile satis facturum.
M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur,
ad me litteras dares.