Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Luceriae iii aut prid. Id. Febr. a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re
publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversario esse non
possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse
posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi
scripserat, a. d. v Id. Febr.
Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit
qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius
scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem
Firmo progressum in Castrum
Truentinum venisse. quanto enim magis appropinquare adversarius
coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam
Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset
quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id
quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die
Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar
contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. sed si erunt qui te
impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex
Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt,
ad me nussum facias.