Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae circ. K. Mart. a. 705 (49).
BALBVS CICERONI IMP. salutem
obsecro te, Cicero, suscipe
curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et
Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam
reducas. crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed
etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. velim
idem Pompeius faciat. qui ut adduci tali tempore ad ullam
condicionem possit magis opto quam spero. sed cum constiterit et timere
desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.
quod
Lentulum consulem meum voluisti hic remanere,
Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. nam
illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. qui si passus
esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone
nostro avertisset, minus miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore
plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis
potius esse quam consulem. quod si voluerit tibi obtemperare et nobis de
Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere,
incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium
et Caesarem coniungi posse. quod si factum erit, me satis
vixisse putabo.
factum
Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in
eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret.
Balbi mei tuique adventu delectatum te
valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque
Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit,
verissime scripsisse.