Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.8
o rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id
solum esse miserum quod turpe sit. aluerat
Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam
probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat
culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis
nos ἀπροσφωνήτουσ, expertis sui tanti, tam inusitati
consili relinquebat.
ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules.
fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad
oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit,
""
at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens
pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui
una essent se tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. tuas litteras exspecto.
πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων
καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων:
τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ.