Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9
1
Scr. in Formiano prid. Non. Mart a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid
Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat
Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post
quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione
mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium.
sed haec fortasse κενόσπουδα sunt, quae
tamen iam sciantur necesse est;
illud molestum me adhuc investigare non posse ubi
P. Lentulus noster sit, ubi Domitius.
quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad
Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et
Lupum quos Gnaeus noster ante putabat
Brundisium venturos esse quam se ius dicere. hinc vero vulgo
vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras
cogitabat.
nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde
Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus.
audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei
publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.
cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra
marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus
et Luccei consilia ac Theophani persequamur.
nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero
honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi
gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in
timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C.
Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui
utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat
aequum. cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non
possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio quoi debemus.
nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa
quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam
causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in
Epirum scire sane velim.