Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.11
Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e
viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum
lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est, misi
tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras.
inventus est vix in hortis suis se occultans
litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem
consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. eum ego hodie
exspectabam, id est xiii K. Aprilis.
venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi
visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti.
quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν, ut tu appellas, timere! huic ego in multo
sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea
misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet
"consilio meo se
uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium."
respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem
quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem
et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur.
3
pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se
pridie Non. Martias
Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat,
quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes
in quibus etiam Crassipes qui pro prudentia potuit attendere,
sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros
Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam
Graeciam, quae vero Theophanem!
et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam
capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio!
quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid
Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire
dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μικροψυχίαν
Gnaei nostri esse? nuntiant
Aegyptum et Arabiam
εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse.
monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et
illa non salutaria. tuas litteras iam desidero. post fugam nostram
numquam iam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum
mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.