Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a
Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus
portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare
nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes
fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et
Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris
tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum
exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis
cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum
Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in
Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
de
Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud
Scipionem
Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est.
odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum
ulciscentur mores sui.
tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi
Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et
vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius
dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo!
coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni
non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati,
vim et manus adferent.
quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad†
finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut
sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra.
numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse.
quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam
implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam
habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.