Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.13
οὐκ ἔστ᾽ ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus.
quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii
Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν
Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento
navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te
misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor
nec huius quidem rei melior Dolabella.
tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum
scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non
modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae
Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim
pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.
συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad
querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant
quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum
consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione
factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita.
ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse
me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem
iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam
valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin
etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam
tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod
fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem,
cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.
tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae
tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo
tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe
reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu,
classibus, auxiliis Gallorum quos Matius
ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat ... peditum,
equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc
λάπισμα; magnas habet certe copias et habebit non
Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis,
adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant,
oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic
significasset. sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et
vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum
metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non
possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam
γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην.
"αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεισ"
inquit Πλάτων
"oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkais."
illaἀλίμενα video tibi non probari. quae ne
mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. quae si mihi Brundisi
suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum
sciemus.