Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in Formiano vii Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
Domiti filius transiit Formias viii Idus currens
ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo
curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus
eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam.
id cuius modi sit scire sane velim.
nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit,
intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus,
cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius
anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero
tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio
et de Lentulo.
a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et
erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad
Brundisium venisse Caesarem. nam Kal.
Arpis manserat. sed si Postumum audire velles,
persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum
ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis
quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina
quo modo habeat se diutius nescire non possum.