Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.5
Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum
benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus
postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas
difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc
fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed
miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt.
fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis.
venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu!
properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et
stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in
curia potero ferre?
age, finge me quamvis εὐστομάχωσ haec
ferentem; quid illa dic, M. Tulli? quem habebunt exitum?
et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum
medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim
hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa
eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel
potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi
Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt
Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter
religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata
recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non
defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem,
ignaviam, neglegentiam suscensebam.
sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam
dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque
Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud
Homerum cui et mater et dea dixisset,
"αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ' Ἕκτορα πότμοσ ἕτοιμος,"
matri ipse respondit,
""
quid si non ἑταίρῳ solum sed etiam εὐεργέτῃ, adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec
officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne
inservio quidem.
αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ' ἔμελλον ἑταίρῳ
κτεινομένῳ ἐπαμῦναι,
video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas
fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus?
"timent"
inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus
quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse νέα consilia nascentur aliaeque litterae.