Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. in Formiano v Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit
Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a
minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde
ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad
Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se
scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio
neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam
puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad
Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non
Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum.
tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.
Domitius, ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus
ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum,
laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus
aspicere non possum. quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne
nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram
putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.
scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo:
"Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit.
hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et
senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse
dicitur a. d. iiii Nonas
Martias. ex ea die fuere septemtriones venti. navis
quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt."
de hac re litterae L. Metello tribuno pl.
Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.
ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom
consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules
ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore,
""
non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse
videor. mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus
est, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta?
praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia,
Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum
putarent. nam
Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare
aiebat, id animo aequissimo sequebatur.
οὐδέ μοι ἦτορ
ἔμπεδον, ἀλλ' ἀλαλύκτημαι.
tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recreant.
primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me
remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego.
deinde emergit rursum dolor et αἰσχροῦ. quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe
mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes.
quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix iam deus.
equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi
Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum
agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo
Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini
filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam
vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. me
miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset;
"σύν τε δύ' ἐρχομένω"
—.
sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo
fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita,
sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a
Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri
putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam
interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad
haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis
eventum fortius feram quam hunc dolorem.