Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9
Scr. in Formiano xvi K. Apr. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant
autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique
primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum
commorer, etiam de supero mari, †plaboque†, ut antea ad te
scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere.
quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici,
ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me
ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam
iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos.
σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu
θέσεισ meas commentari non desino. sed
sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita
ut vis; sed nosti illud
"Διονύσιοσ ἐν."
Titini filius apud Caesarem
est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me
vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut
ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi
nihil potest esse gratius. >
venio ad alteram
nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus
scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus.
quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium
reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar.
itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et
Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum
impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic
bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere
nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame
necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus.
omnis haec classis Alexandrea, Colchis,
Tyro, Sidone, Arado, Cypro,
Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio,
Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto,
Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas
frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem
maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit.
itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert
benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando
evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur
Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas?
praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem
quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis
indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum.
Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut
cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et
redisse pridie Idus.
Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille
Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam
quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de
Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in
Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus
et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui
semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod
Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti
"consilio"
meo (age, esto; hoc commune est),
"gratia"
(ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias),
"dignitate"
(fortasse sententia consulari). illud extremum
est,
"ope omnium rerum."
id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo
secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire.
id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in
libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse
idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari
non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est
maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit
contentus Galba, Scaevola, Cassio,
Antonio,
"τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών"
sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores
scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae
nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum
sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi,
ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut
properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit.
de
Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo
esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime
meus es cogitavi. sciebam enim te
"quoto anno"
et
"quantum
in solo"
solere quaerere neque solum Romae sed etiam
Deli tuum διάγραμμα videram.
verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam
aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum
antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si
Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi
per †predum ille daret tanti quom† haberet venale.
noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum
caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed
eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi
ista omnia iam addicta vastitati videntur.
respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae
sustentarunt. D. Liberalibus.