Epistulae ad Quintum Fratrem, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu ; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum abstulerant reddere ; qui in magistratibus iniuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia denique tot magistratus, tot auxilia, tanta populi, tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio. qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur.
8
Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi, cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur ; quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat ; nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi—eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent, et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est?
ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi ; quod tibi et esse antiquissimum et ab inrtio, fuisse, ut primum Asiam attigisti, constante fama atque omnium sermone celebratum est. est autem non modo eius qui sociis et civibus, sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum quibus praesit commodis utilitatique servire.
cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam, nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas, urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas, nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias, provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur, sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa, remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam , sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter, facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo, toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis
9