Epistulae ad Quintum Fratrem, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.
2
at enim inter hos ipsos exsistunt graves controversiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones consequuntur. quasi vero ego id putem non te aliquantum negoti sustinere. intellego permagnum esse negotium et maximi consili, sed memento consili me hoc esse negotium magis aliquanto quam fortunae putare. quid est enim negoti continere eos quibus praesis, si te ipse contineas? id autem sit magnum et difficile ceteris, sic ut est difficillimum : tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissimam naturam excolere possit. tu cum pecuniae, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent.
atque haec nunc non ut facias, sed ut te facere et fecisse gaudeas scribo ; praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia triennium sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit.
quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri? esse quocumque veneris et publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs custodem non tyrannum, domus hospitem non expilatorem recepisse videatur?
3
his autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae . de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi. nam quid ego de Gratidio, dicam? quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret.