Epistulae ad Quintum Fratrem, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
LIBER SECVNDVS
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM
epistulam quam legisti mane dederam sed fecit i humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit, ut si quid esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem. senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos. consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, Glabrio, praetores sane frequentes fuimus, omnino ad Cc. commorat exspectationem Lupus ; egit causam agri Campani sane accurate. auditus est magno silentio. materiam rei non ignoras. nihil ex nostris actionibus praetermisit. fuerunt non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. causa sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis imponeret; ex superiorum temporum conviciis et ex praesenti silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit Milo. coepit dimittere. tum Marcellinus 'noli,' inquit, 'ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare. ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' tum ille se senatum negavit tenere.
Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit. Marcellinum quidem primum rogavit. is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. adprobata valde sententia C. Cato contra dixit et C. Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. Philippus adsensit Lentulo. postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit.
multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi ; tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. orationem meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam. tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit ; furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum. deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae. eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus.
habes acta unius diei ; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur. de tribunis pl. longe optimum Racilium habemus. videtur etiam Antistius amicus nobis fore ; nam Plancius totus noster est. fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem. et primum me tibi excuso in eo ipso in quo te accuso ; me enim nemo adhuc rogavit num quid in Sardiniam vellem, te puto saepe habere qui num quid Romam velis quaerant. quod ad me Lentuli et Sesti nomine scripsisti, locutus sum cum Cincio. quoquo modo res se habet, non est facillima, sed habet profecto quiddam Sardinia adpositum ad recordationem praeteritae memoriae. nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse. ego adhuc emi nihil. Culleonis auctio facta est. Tusculano emptor nemo fuit. si condicio valde bona fuerit, fortassis non amittam.
de aedificatione tua Cyrum urgere non cesso. spero eum in officio fore. sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem ; nam comitia sine mora futura videntur ; edicta sunt in a. d. xi K. Febr. te tamen sollicitum esse nolo ; omne genus a nobis cautionis adhibebitur.
de rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur (in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus), sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit non dispicio, ; familiares eius quid cupiant omnes vident ; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.
tu, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias ; innumerabiles enim res sunt in quibus te cotidie in omni genere desiderem. tui nostrique valent. xiiii K. Februarias.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
scripsi ad te antea superiora ; nunc cognosce postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiciebantur. eo die res confecta non est. A. d. iiii Non. Febr. Milo adfuit. ei Pompeius advocatus venit ; dixit Marcellus a me rogatus ; honeste discessimus ; prodicta dies est in viii Idus Febr. interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus ; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando. vestitum filius mutavit.
A. d. viii Id. Febr. Milo, adfuit. dixit Pompeius sive voluit ; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ; non est deterritus ; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate †peregerat†) sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam viii, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret. respondebant operae : 'Pompeius.' quis Alexandream ire cuperet respondebant : 'Pompeius.' quem ire vellent respondebant : 'Crassum.' is aderat tum Miloni animo non amico. Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor. Vrgere illi ut loco nos moverent. factus est a nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum. neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem.
A. d. vii Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset. Acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum est. A. d. vi Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. viii Id. Febr. contra rem publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ; de me multa me invito cum mea summa laude dixit ; cum illius in me perfidiam increparet, auditus est magno silentio malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.
itaque magnae mihi res iam moveri videbantur. nam Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; vehementer esse providendum ne opprimatur contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba. itaque se comparat, homines ex agris accersit operas autem suas Clodius confirmat ; manus ad Quirinalia paratur. in eo multo sumus superiores ipsius copiis ; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus.
A. d. iiii Idus Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam P. Tullio de vi. is erat aeger. domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem qui nos ei iure suscensere putabant, at humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur, taque faciemus. sed idem Nerius index edidit ad allegatos Cn. Lentulum vatiam et C. Cornelium †ista ei†. eodem die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea poena quae est de vi tenerentur.
A. d. iii Idus Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset. hic προῳκονομησάμην quiddam εὐκαίρωσ de iis quae in Sestium adparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno adsensu omnium. res homini fuit vehementer grata. quae tibi eo scribo, quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti.
pridie Idus Febr. haec scripsi ante lucem. eo die apud V Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. cetera sunt in rebus nostris huius modi, †ut† tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae ; quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta. domus tibi ad lacum Pisonis Liciniana conducta est ; sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quintilis in tuam commigrabis. tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Olbiensem epistulam nullas litteras accepi. quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. xv K. Martias.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
Sestius noster absolutus est a. d. v Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. illud quod tibi curae saepe esse intellexeram ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut omnium gratissimi iudicaremur ; nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus. quin etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. quid quaeris? homo petulans et audax Vatinius valde perturbatus debilitatusque discessit.
Quintus filius tuus, puer optimus, eruditur egregie. hoc nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me. domus utriusque nostrum aedificatur strenue. redemptori tuo dimidium pecuniae curavi. spero nos ante hiemem contubernalis fore. de nostra Tullia tui me hercule amantissima spero cum Crassipede nos confecisse. dies erant duo qui post is Latinas habentur religiosi ; †cetero confectum erat Latiar erat†.
VI 3-7Ἀμφιλαφίαν autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem. tribus locis aedifico, reliqua reconcinno. vivo paulo liberalius quam solebam ; opus erat. si te haberem, paulisper fabris locum darem. sed et haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus.
res autem Romanae sese sic habent : consul est egregius Lentulus non impediente conlega, sic, inquam, bonus ut melioreny non viderim. dies comitialis exemit omnis ; nam etiam Latinae instaurantur . nec tamen deerant supplicationes.
sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo, noster. nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo ; dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a s Catone. quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur. hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat ; quamquam id senatu non invito facit ; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho.
in iudiciis ii sumus qui fuimus ; domus celebratur ita ut cum maxime. unum accidit imprudentia Milonis incommode de Sexto Clodio quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt. itaque hominem populus revocat, et retrahatur necesse est ; non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt. sed hoc incommodum consolantur cotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat.
tuas mirifice litteras exspecto ; atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. mi frater, vale.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. non. April. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram. postea sunt i5 haec acta : non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS CCCC sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali. acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem. exiturus
[*]VI 1-3 a. d. viii Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebui. huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit A. d. vii Idus Aprilis veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de dis cordus mulierum nostrarum. quid quaeris? nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est ; sed haec coram agemus. A puero ut discessi, in aream tuam veni.
res agebatur multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus sum. fidem mihi faciebat se velle nobis placere. domus erit egregia ; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus ; itemque nostra celeriter aedificabatur. eo die cenavi apud Crassipedem ; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet. statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III id. April. ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris.
[*]VII A. d. vi Idus AprA. ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. fac, mi frater, ut valeas quam primuinque venias.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas. sed cetera, ut scribis, praesenti sermoni reserventur ; hoc tamen non queo differre : Idibus Maus senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. adiurat Procilius hoc nemini accidisse. foris valde plauditur. mihi cum sua sponte iucundum tum iucundius, quod me absente ; est enim εἰλικρινὲσ iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra †eram ante†. quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri non est actum. in hac causa mihi aqua haeret. sed plura quam constitueram ; coram enim. vale, mi optime et optatissime frater, et advola. idem te pueri nostri rogant. illud scilicet, cenabis cum veneris.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
placiturum tibi esse librum meum suspicabar ; tam valde placuisse quam scribis valde gaudeo. quod me admones de nostra Vrania suadesque ut meminerim Iovis orationem quae est in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.
sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium ; cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit magnam spem attulit ; cum Crasso se dixit loqui velle mihique ut idem facerem suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi. suscepit rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi ; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod vellem. totum ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore. interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens nostri, ut scis, studiosissimus. illud autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut ad Brogitarum aut utrumque plena res nummorum. quod ego non nimium laboro, etiam si minus adsequor quod volo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est. videntur negotium suscepisse. si perficiunt, optime ; si minus, ad nostrum Iovem revertamur.
A. d. iii Idus Febr. senatus consultum est factum de a ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses ; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent. eo die Catonem plane repudiarunt. quid multa? tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
tu metuis ne me interpelles? primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare an te Statius? me hercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare velim. quid enim mihi suavius? non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana. sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem. opposuisti semel ἀναντίλεκτον causam, Ciceronis nostri valetudinem ; conticui.
iterum Cicerones ; quievi. nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri. litigarem tecum, si fas esset ; sed me hqrcule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. video, te ingemuisse. sic fit, †εἰδ᾽ ἐν αἴᾳ ἔζησασ: numquam enim dicam : ἔα πάσασ†. Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam ; memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem ; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui.
hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui. nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse. apud Anicium videbimus ut paratum sit. nos enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus. habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab †araxira†. Marius et valetudine est et natura imbecillior.
de interpellatione tantum sumam a vobis temporis ad scribendum quantum dabitis. Vtinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem
de re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video. amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ; sed adproperate. hortus domi est.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.
Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero.
Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.
de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per pom ponium blanditur Appius ; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus.
'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur ; nihil est enim facilius quam reliqua discutere. sed non faciam ut illum offendam "
ne imploret fidem
Iovis Ho/spitalis, Gra/ios omnis co/nvocet,
" per quos mecum in gratiam rediit.
Theopompo satis faciemus. de Caesare fugerat me ad te scribere ; video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam. sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis : de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi ; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.'
itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus. ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur. reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. de Pompeio adsentior tibi vel tu potius mihi. nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem. mihi crede, in sinu est neque ego discingor. cognosce nunc Idus Decimus erat Caelio dies.
Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens ; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius ; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset : vestra culpa haec acciderunt, equites Romani ; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,' inquit. actum est eo die nihil ; nox diremit.
comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex K. Febr. usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt.
omnia conligo ut novi scribam aliquid ad te ; sed, ut vides, res me ipsa deficit.
itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis de Dionysio delectat ; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. oblecta te cum Cicerone nostro quani bellissime.
MARCVS QVINTO FRATRI SAL UTEM.
duas adhuc a te accepi epistulas ; quarum alteram in ipso, discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas scribis te dedisse non acceperam. ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in isdem locis usque ad K. Iunias futurus. scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.
tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ; maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo.
tu, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare conficias. ego cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem. his diebus (ignosces) cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per se necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum ; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. est tribunus militum in exercitu vestro. gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium ut valde ames vehementer te rogo.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
A. d. IIII non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate. sunt ista quidem magna vel potius maxima ; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt.
qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed quid ago,? quod mihi tempus Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti vacuum ostenditur? sed videro ; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnis difficultates.
Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit ; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus ; hoc enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat.
tu quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi. "
τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.
"
MARCVS QVINTO FRATRI SAL VTEM.
calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse ; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.
verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula πραγματικῶσ valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum †voles ut dixerimus† ad expediendum te, si causa sit, commorere. si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant ; nec †laborant, quod mea† conscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo ; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua. nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius.
parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. ambitus redit immanis ; numquam fuit par.
Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio ; hanc Scaurus †unum vincere†. Messala flaccet non dico ὑπερβολάσ, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum quidem me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt neque committendum ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus. itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur.
de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui ; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere.
quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus. ea res facilis est. comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. 'Συνδείπνουσ Σοφοκλέουσ' quamquam a te factam fabellam video esse '0 festive, nullo modo probavi.
venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, timebam litus insulae ; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. te vero ὑπόθεσιν scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam,' mittam.
sed heus tu! celari videor a te. quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse ; reliqua ad quendam locum ῤᾳθυμότερα; hoc enim utitur verbo. dic mihi verum, num aut res eum aut χαρακτὴρ non delectat? NihIl est quod vereare ; ego enim ne pilo quidem minus me amabo. hac de re φιλαληθῶσ et, ut soles scribere, fraterne.