Epistulae ad Quintum Fratrem, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
Romae et maxime †et Appia ad Martis mira luvies †.
Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ;
magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud
Homeri :
""
cadit enim in absolutionem Gabini :
""
ἤματ' ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ
Ζεύς, ὅτε δή ῤ' ἄνδρεσσι κοτεσσάμενοσ χαλεπήνῃ.
οἳ βίῃ εἰν ἀγορῇ σκολιὰσ κρίνωσι θέμιστας,
ἐκ δὲ δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες.
sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo. hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. vale, mi suavissime et optime frater.