Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.11
veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non
dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus
fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si
occasioni potuisset occurrere. nam qui in Achaia congressus cum Dolabella milites atque equites habente quodvis
adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis
maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut
libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is
nobis ultro et pollicitus est et dedit HS xx ex sua pecunia
et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit.
huic persuadere cupimus, ut imperator in castris remaneret
remque publicam defenderet. statuit id sibi * *, quoniam
exercitum dimisisset. statim vero rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri
essent consules. nam illi ita sentienti de re publica magno
opere auctor fui ne differret tempus petitionis suae. cuius
factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicarint
hunc exercitum esse utilem rei publicae, tibi tanto gratius
quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram
defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus
quem optamus, perfuncturus es. ego etiam, mi Cicero,
proprie familiariterque te rogo ut veterem ames velisque
esse quam amplissimum; qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque
potent quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum.
id mihi gratissimum erit.