Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.2
scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae
sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile
Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum.
adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur
Europam appetere conetur? quinque autem cohortibus
quidnam se facturum arbitratus est, cum tu †eo† quinque
legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes?
quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro
ille tam fuit demens.
tuum consilium vehementer laudo
quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti
quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani
victoria. itaque quod scribis post ea statuisse te ducere
exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti
ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate
et ex re publica.
quod scribis de seditione quae facta est
in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem
accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. ** *