Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.3a
consules duos bonos quidem, sed dumtaxat bonos consules amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit,
cum paucis diebus ante magno proelio vicisset. nam Pansa
fugerat vulneribus acceptis quae ferre non potuit. reliquias
hostium Brutus persequitur et Caesar. hostes autem omnes
iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus
consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere. equidem nihil disserui
durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod
ita statueram, a te cognoscere causam eius senatum oportere.
V. K. Maias.