Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.4a
* * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque
mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius.
nihil
iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire
potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue tua
futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus
Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta
maxima in libera civitate unius esse potest; quam tu non
solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes.
prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur
nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia sic adsunt
ut eum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes;
unum hoc a grato animo liberalique profectum cautiorem
ac moderatiorem liberalitatem desiderat. nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo
aut praesidio sit. itaque timeo de consulatu ne Caesar
tuus altius se ascendisse putet decretis tuis quam inde, si
consul factus sit, sit descensurus.
quod si Antonius ab
alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi
habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non
tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet
concupiscere posse? qua re tum et facilitatem et providentiam laudabo tuam cum exploratum habere coepero
Caesarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore
contentum. "alienae igitur" inquies "culpae me reum
subicies?"
prorsus alienae, si provideri potuit ne exsisteret! quod utinam inspectare possis timorem de illo
meum!
his litteris scriptis consulem te factum audivimus. tum
vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam
suis nitentem viribus si istuc videro. filius valet et in
Macedoniam cum equitatu praemissus est. Idibus Maiis
ex castris.