Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae. in. Quint. ...ut videtur a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque
per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum
dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius
quam tunc mihi nunc tibi tute medeare. est autem
alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit
id ipsum facere non posse. me quidem cum rationes quas
conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit.
Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum
praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me
per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat.
itaque iudicium tuum magni aestimans idque veritus me
ipse conlegi et ea quae didiceram, legeram, acceperam,
graviora duxi tua auctoritate addita. ac mihi tum, Brute,
officio solum erat et naturae, tibi nunc populo et scaenae,
ut dicitur, serviendum est. nam cum in te non solum
exercitus tui sed omnium civium ac paene gentium coniecti
oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus
eum ipsum animo debilitatum videri. quam ob rem
accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile
in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi vulnere
ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius
quam dolere, sed ut modice ceteris utile est, ita tibi
necesse est.
scriberem plura nisi ad te haec ipsa nimis multa essent.
nos te tuumque exercitum exspectamus; sine quo, ut reliqua
ex sententia succedant, vix satis liberi videmur fore. de
tota re publica plura scribam et fortasse iam certiora iis
litteris quas veteri nostro cogitabam dare.