Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
LIBER SECVNDVS
Scr. Romae ex. m. Mart. ant in. Apr. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae
nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturbabant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus
nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori
parti hominum. fidem enim consulum non condemnabam quae suspecta vehementer erat; desiderabam non
nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent
usi, iam pridem rem publicam reciperassemus. non enim
ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et
quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur,
suscipiatur, agatur. omnia quae severe decreta sunt hoc
tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et
non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta
sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam
nullum haberemus.
omnia, Brute, praestiti rei publicae
quae praestare debuit is qui esset in eo in quo ego sum
gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo
quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae caritatem. ea sunt enim quae nemo est
qui non praestare debeat. ego autem ei qui sententiam
dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam
esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut
gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam
si infideliter.
Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum
ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte converterit;
maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt.
quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc
tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam
esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem
reciperandam.
Scr. Romae iii Id. Apr. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
Planci animum in rem publicam egregium, legiones,
auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari,
qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos,
levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum
rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.
nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in
extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in
Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.
ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem
tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum
sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent,
quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim
esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci
vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum
ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum
modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa,
cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi
in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit
Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot
qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius
adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum
in re publica est, sed quo * * *.
Scr. Dyrrachi K. Apr. a. 711 (43).
Brutus Ciceroni salutem
Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios
nostrarum rerum et de morte Treboni. non enim dubito
quin mihi consilium tuum explices. indigno scelere et
civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi
sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut
flagitiosum erit post reciperari.
Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et
moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum
furor excipiat. plane aestuo. quod si scirem quid tibi
placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse
persuasum esset mihi. qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat.
Cassius noster Syriam, legiones
Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab
exercitu ipso arcessitus. ego scripsi ad Tertiam sororem
et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime
gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique
visum esset.
legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus
es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra
Calenum. nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem.
nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu
quadam epistula iocans scripsisti.
duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento;
quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum
istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam
vel actione in senatu, altera quo magis est necessaria neque
meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo
Asiam nos amisisse; quam sic vexari a Dolabella audio
ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio
Treboni. vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit.
Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia,
labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus
numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius.
qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum
qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur
honores paternos. Kalend. Apr. Dyrrhachio.
Scr. Romae prid. Id. Apr. mane a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die
tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque
mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem
non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim
ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.
de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui
repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter
dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum
gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec
ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis
nostris.
quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi
misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere
taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a
Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo
commorandum; sin †eam semel cepit, mihi crede, non erit
id. Apr.† at in Asiam censeo persequendum. nihil mihi
videris hoc tempore melius acturus.
quod egere te duabus
necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile
consilium est. non enim mihi occurrunt facultates quibus
uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut
pecunias a civitatibus mutuas sumeres. de supplemento
autem non video quid fleri possit. tantum enim abest ut
Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut
etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo
modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo
modo autem multi suspicantur, quod ne te quidem nimis
firmum esse velit; quod ego non suspicor.
quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse
ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam
mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum
fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc
partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante
quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata;
tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum
id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius
quam occultandam putaremus.
de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis,
tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas
eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te
eum diligi.
Scr. Romae xviii K. Mai. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
quae litterae tuo nomine recitatae sint id. April. in senatu
eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos;
quorum ego nemini concedo. sed nihil necesse erat eadem
omnis, illud necesse me ad te scribere quid sentirem tota
de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque
sententia. voluntas mea, Brute, de summa re publica
semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus
(non enim omnibus) paulo fortasse vehementior. scis mihi
semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem
publicam; tu lenius immortali omnino cum tua laude; sed
quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo
sentimus. recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae
oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae
sine pace nulla est. pacem ipsam bello atque armis effici
posse arbitrabar. studia non deerant arma poscentium;
quorum repressimus impetum ardoremque restinximus.
itaque res in eum locum venerat ut, nisi Caesari Octaviano
deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni veniendum fuerit,
quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen. id profecto nullum esset, nisi tum conservatus
esset Antonius. sed haec omitto; res enim a te gesta
memorabilis et paene caelestis repellit omnis reprehensiones,
quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit.
exstitisti nuper vultu severo; exercitum, copias, legiones
idoneas per te brevi tempore comparasti. di immortales!
qui ille nuntius, quae illae litterae, quae laetitia senatus,
quae alacritas civitatis erat! nihil umquam vidi tam omnium consensione laudatum. erat exspectatio reliquiarum
Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras. ea quoque habuit exitum optabilem. nam tuac
litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum virtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei,
declarant. quod si tuis placuisset de his litteris referri et
nisi in tempus turbuientissimum post discessum Pansae
consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis
immortalibus decretus esset.
ecce tibi Idib. April. advolat
mane Celer Pilius, qui vir, di boni, quam gravis, quam constans,
quam bonarum in re publica partium! hic epistulas
adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni; dat Servilio
tribuno plebis, ille Cornuto. recitantur in senatu. "ANTONIVS PROCOS." Magna admiratio, ut si esset recitatum
"DOLABELLA IMPERATOR"; a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut
magistratibus reddere. tuae recitantur breves illae quidem
sed in Antonium admodum lenes. vehementer admiratus
senatus. mihi autem non erat explicatum quid agerem.
falsas dicerem? quid si tu eas adprobasses?
confirmarem? non erat dignitatis tuae. itaque ille dies silentio.
postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos
vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me. de proconsule Antonio multa. Sestius causae
non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum
in periculo futurum diceret, si contra proconsulem arma
tulissent. Nosti hominem; causae non defuit. dixerunt
etiam alii. Labeo vero noster nec signum tuum in epistula
nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres.
hoc cogere volebat falsas litteras esse et, si quaeris, probabat.
nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere
belli. video te lenitate delectari et eum putare fructum
esse maximum praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus
locus esse solet debetque clementiae. nunc quid
agitur, Brute? templis deorum immortalium imminet
hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud
decernitur hoc bello nisi utrum simus necne. cui parcimus
aut quid agimus? hic ergo consulimus quibus victoribus
vestigium nostrum nullum relinquetur? nam quid interest
inter Dolabellam et quemvis Antoniorum trium? quorum
si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella. haec ut ita
sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat,
tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate
perfectum est. tu si hanc rationem non probas, tuam
sententiam defendam, non relinquam meam. neque dissolutum a te quicquam homines exspectant nec crudele.
huius rei moderatio facilis est. ut in duces vehemens sis.
in milites liberalis.
Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum
habeas. virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam
contemplationem atque imitationem tui. XVIII Kalend.
Maias.