Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Romae iii Id. Apr. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem
Planci animum in rem publicam egregium, legiones,
auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari,
qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos,
levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum
rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.
nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in
extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in
Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.
ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem
tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum
sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent,
quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. finem feci eius ferendi. coeperat enim
esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci
vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum
ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum
modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa,
cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi
in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit
Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot
qui improbissime sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius
adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum
in re publica est, sed quo * * *.