Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.4
Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die
tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque
mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem
non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim
ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.
de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui
repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter
dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum
gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec
ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis
nostris.
quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi
misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere
taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a
Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo
commorandum; sin †eam semel cepit, mihi crede, non erit
id. Apr.† at in Asiam censeo persequendum. nihil mihi
videris hoc tempore melius acturus.
quod egere te duabus
necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile
consilium est. non enim mihi occurrunt facultates quibus
uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut
pecunias a civitatibus mutuas sumeres. de supplemento
autem non video quid fleri possit. tantum enim abest ut
Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut
etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo
modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo
modo autem multi suspicantur, quod ne te quidem nimis
firmum esse velit; quod ego non suspicor.
quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse
ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam
mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum
fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc
partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante
quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata;
tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum
id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius
quam occultandam putaremus.