Timaeus, Scripta quae manserunt omnia Partis IV, Vol III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta
contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo
more et modo disputata. Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum
rerum, quae a natura involutae videntur; denique sic
iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla
in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse, qui illam
renovaret.
Qui cum me in Ciliciam proficiscentem
Ephesi expectavisset Romam ex legatione ipse decedens,
venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi
causa Cratippus, Peripateticorum omnium, quos quidem
ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et
Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem
tempus salutationis in percontatione consumpsimus * * *
Quid est, quod semper sit neque ullum habeat
ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum
alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod
unum atque idem semper est; alterum, quod adfert opinionem sensus rationis expers, quod totum
opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse
vere potest. Omne autem, quod gignitur, ex aliqua
causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota
reperiri origo potest.
Quocirca si is, qui aliquod munus
efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est,
intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum
opus efficiat necesse est; sin autem eam, quae gignitur, numquam illam, quam expetet, pulchritudinem
consequetur. Omne igitur caelum sive mundus, sive
quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus
sit—
de quo id primum consideremus, quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab
aliquo temporis principatu. Ortus est, quandoquidem
cernitur et tangitur et est undique corporatus. Omnia
autem talia sensum movent, sensusque moventia quae
sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere
gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis.