Timaeus, Scripta quae manserunt omnia Partis IV, Vol III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Quid sentiam igitur, cognoscite: Tria genera nobis reliqua sunt, eaque mortalia; quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit. Omnia enim genera animalium complexu non tenebit; teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae a me ipso effecta si sint, deorum vitam possint adaequare. Ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite, ut illa gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis. In quibus qui tales creabuntur, ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantium principatum vobisque iure et lege volentes pareant; quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id, quod erit inmortale, partem attexitote mortalem. Ita orientur animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis.”
Haec ille dixit. Deinde ad temperationem superiorem revertit; in qua omnem animum universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta, ut ea, quae semper idem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium.
Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum
distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis inposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus, eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum, satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum deorum aptissumum.
Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat, ut praestantius genus esset eorum, qui essent futuri viri. Cum autem animos corporibus necessitate insevisset, cumque ad corpora tum accessio fieret, tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi, comites superiorum et iis etiam contrarios dissidentes; quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dediderit, iniuste.
Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit.