Elegiae, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for Poems 1 and 2. Propertius, Sextus, creator; Müller, Lucian, 1836-1898, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
1
Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
2
contactum nullis ante cupidinibus.
3
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
4
et caput impositis pressit Amor pedibus,
5
donec me docuit Castas odisse puellas
6
improbus , et nullo vivere consilio.
7
et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
8
cum tamen adversos cogor habere deos.
9
Milanion nullos fugiendo , Tulle , labores
10
saevitiam durae contudit Iasidos.
11
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
12
ibat et hirsutas ille videre feras;
13
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
14
saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
15
ergo velocem potuit domuisse puellam:
16
tantum in amore preces et bene facta valent.
17
in me tardus Amor non ullas cogitat artis,
18
nec meminit notas , ut prius , ire vias.
19
at vos , deductae quibus est fallacia lunae
20
et labor in magicis sacra piare focis,
21
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
22
et facite illa meo palleat ore magis!
23
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis
24
posse Cytaeines ducere carminibus.
25
et vos , qui sero lapsum revocatis ,
amici,
26
quaerite non sani pectoris auxilia.
27
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,
28
sit modo libertas quae velit ira loqui.
29
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
30
qua non ulla meum femina norit iter:
31
vos remanete , quibus facili deus annuit aure,
32
sitis et in tuto semper amore pares.
33
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
34
et nullo vacuus tempore defit Amor.
35
hoc , moneo , vitate malum : sua quemque moretur
36
cura , neque neque assueto mutet amore locum.
37
quod si quis monitis tardas adverterit auris,
38
heu referet quanto verba dolore mea!
1.2
1
Quid iuvat ornato procedere , vita , capillo
2
et tenuis Coa veste movere sinus,
3
aut quid Orontea crinis perfundere murra,
4
teque teque peregrinis vendere muneribus,
5
naturaeque naturaeque decus mercato perdere cultu,
6
nec nec sinere in propriis membra nitere bonis?
7
crede mihi , non ulla tuae est medicina figurae:
8
nudus Amor formae non amat artificem.
9
aspice quos summittat humus formosa colores,
10
ut veniant hederae sponte sua melius,
11
surgat et in solis formosius arbutus antris,
12
et sciat indocilis currere lympha vias.
13
litora nativis praefulgent picta lapillis,
14
et volucres nulla dulcius arte canunt.
15
non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,
16
Pollucem cultu non Hilaira soror;
17
non , Idae et cupido quondam discordia Phoebo,
18
Eveni patriis filia litoribus;
19
nec nec Phrygium falso traxit candore maritum
20
avecta externis Hippodamia rotis:
21
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
22
qualis Apelleis est color in tabulis.
23
non illis studium vulgo conquirere amantis:
24
illis ampla satis forma pudicitia.
25
non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis:
26
uni si qua placet , culta puella sat est;
27
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet
28
Aoniamque Aoniamque libens Calliopea lyram,
29
unica nec nec desit iucundis gratia verbis,
30
omnia quaeque Venus , quaeque Minerva probat.
31
his tu semper eris nostrae gratissima vitae,
32
taedia dum miserae sint tibi luxuriae.