Elegiae, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for Poems 1 and 2. Propertius, Sextus, creator; Müller, Lucian, 1836-1898, editor
2.18b
quid mea si canis aetas candesceret annis,
et faceret scissas languida ruga genas?
at non Tithoni spernens Aurora senectam
desertum Eoa passa iacere domo est:
5
illum saepe suis decedens fovit in ulnis
quam prius adiunctos sedula lavit equos;
illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
maturos iterum est questa redire dies;
illa deos currum conscendens dixit iniquos,
10
invitum et terris praestitit officium.
cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
quam gravis amisso Memnone luctus erat.
cum sene non puduit talem dormire puellam
et canae totiens oscula ferre comae.
15
at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
ipsa anus haud longa curva futura die.
quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.