Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
10
Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
5
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
“Caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos
10
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
15
Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.”
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:
“O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
20
Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feratur
per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
25
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae nec non exercitus alter;
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
30
et tua progenies mortalia demoror arma.