Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
420
Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:
“Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.”
Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
425
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At non caede viri tanta perterrita Lausus,
pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
430
et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.
Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
Extremi addensent acies nec turba moveri
tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:
435
egregii forma, sed quis Fortuna negarat
in patriam reditus. Ipsos concurrere passus
haud tamen inter se magni regnator Olympi:
mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso
440
Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios: “Tempus desistere pugnae;
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.”
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
445
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina volvit obitque truci procul omnia visu
talibus et dictis it contra dicta tyranni:
“Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis