Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
600
dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.”
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
605
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
“O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
610
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.”
Cui Iuno summissa “Quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
615
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
620
saepe manu multisque oneravit limina donis.”
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
“Si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
625
hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.”
Et Iuno adlacrimans: “Quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?