Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
720
Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
suadet enim vesana fames, si forte fugacem
725
conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
ora cruor,
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
730
Sternitur infelix Acron et calcibus atram
tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
obvius adversoque occurrit seque viro vir
735
contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
“Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.”
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: “Non me, quicumque es, inulto,
740
victor, nec longum laetabere: te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.”
Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
“Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
viderit.” Hoc dicens eduxit corpore telum:
745
olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,