Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
810
sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
“Quo moriture ruis maioraque viribus audes?
Fallit te incautum pietas tua.” Nec minus ille
exsultat demens; saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
815
Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem
per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
et tunicam, molli mater quam neverat auro,
implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
820
concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
At vero ut voltum vidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.
825
“Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
830
Aeneae magni dextra cadis.” Increpat ultro
cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
volnera siccabat lymphis corpusque levabat
835
arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis
dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat multumque remittit